- STELAE
- I.STELAEquâ voce utitur Plin. l. 6. c. 28. et Ulpianus l. sicuti, ff. si serv. vin. ex Graeco ςτῆλαι, sunt proprie lapideae pilae surrectae, in quibus foedera olim scribi solebant, ut omnibus innotescerent; homines item proscribi, et tituli sepulchrales poni. Columnae structiles Ulpiano vocantur, a columnis, quae Graecis κίονεςin hoc diversae, quod hae unô scapô constent, i. e. lapide oblongô perpetuô. illae structurâ, aut lapideâ, aut caementiciâ, aut lateritiâ, vide Budaeum in l. vendit. ff. comm. praed. Et quidem, ut de postremo usu earum aliquid addam, apud Graecos Romanosque olim, omnium, qui humabantur, communia erant τύμβος et ςτήλη. Quorum illud erat aggesta terra supra corpus, quod in scrobe deponebatur: hoc columella seu cippus lapideus scrobi seu tumulo impositus, cui nomen defuncti inscriptum, Titulus alias seu Eiogium, item Periculum. Qui cippus, cum ad memoriam defuncti tumulo imponeretur, hic μνῆμα dictus est. Iungit utrumque Homerus, Il. π. v. 457.Τύμβῳ τε ςτήλῃ τε, τὸ γὰρ γέρας ἐςτὶ θανόντων.Neque vero nomen solum, sed patriam quoque, parentes, professionem, artem, aetatem, mortis genus, elogium id continebat. Vel, omissô nomine, symbola aliquot insculpebantur, e quibus de conditione defuncti indicium fiebat. Etiam, quae mortis causa demortuo fuerit, nonnumquam idigitabatur. Unde occisô Aurelianô, Mnestheus surrectus ad stipitem bestiis obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrinque significant, ait in Aureliano Vopiscus c. 37. Ubi statuas vocat huiusmodi stelas sepulchrales, quod in his columnis statuae, ἀνδριάντες, Aureliano forte positae erant, Semper enim in columnis statuae ponebantur, ad sepulchra Veterum, saltem ut plurimum: sed et alias columnae cum statuis, uti constat ex Trebellii Claudio; quae causa, quod columna et statua passim misceantur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1220. 1221. ad Vopisc. in Aureliano, loc. cit. et hîc in vocibus, Cippus, Columella, Columna, Inscriptio, Memoria, Monumentum, Pila, Titulus etc. Addam saltem, Stelas huiusmodi coronari et ungi consuevisse, ut iterum Salmas. docet, et alibi nos diximus. Hinc Στηλοκόπας Polemo cognominatus, qui Inscriptiones sepulchrales aliasque edidit, sub Ptolemaeo Epiphane, ut supra vidimus. Praeter dicta enim, tam actiones alias memorabiles, quam inventiones, in Stelis conservare solebant Aegyptii morientes, teste Proclô Comm. 1. in Tim. Quarum primus auctor Mercurius II. uti dicemus infra voce Syringes in quo loco Stelae eius conditae fuêre. Apud Iosephum vero, Sethum iam, Adami filium, duas Stelas posuisse, quibus inscripserit, τὰ ἐυρημένα, harumque alteram ad eius tempus mansisse, κατὰ την` Συριάδα legitur. l. 1. c. 3. Vide etiam Ubi de coliseis, Obeliscis, Pyramidibus. Exsecrationem in Menem, Regem qui primus Aegyptios a tenui ac parabili victus ratione deduxisset, Technatis Regis iussu, huiusmodi pilae inscriptam, refert Plurtarchus d. l. simile quid Alcibiadi Athenis factum esse notum ex C. Nepote Vita eius. c. 4.II.STELAEurbs Cretae prope Paraelum et Rhythimnam. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.